- VERSIFICATOR
- VERSIFICATORlonge infra Poetae dignitatem. Hâc enim voce notantur Columellae, Quintiliano, Aliis, sermonis ac metri observatores quidem, sed citra spiritum et vim intrinsecam Poeticam, figmentis prope creationem pene terum evectam, quam unice in vero Vate desiderat Petromius, cum ait, Praecipitandus est liber spiritus, ut furentis animô vaticinatio appareat. Nomen inde, quod versus faciant, qui sermo, plebeius alias, consecratus est Horatio l. 2. Ep. 2. v. 51.———— paupertas impulit audaxUt versus facerem ————Etl. 1. Serm. Sat. 10. v. 31.Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,Versiculos ————Papinio item Silvar. Praefat. sed contemptu servatô, utpote de se ipsis loquentibus. Vide Barthium ad hanc Praef.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.